Sed latrocinium fecit aliquis, occidit hominem. Quid ergo?Occide, verbera, ure! Quare tam timide incurrit in ferrum? Quare parum audacter occidit? Quare parum libenter moritur? Plagis agatur Intermissum est spectaculum: interim iugulentur homines, ne nihil agatur. Age, ne hoc quidem intellegitis, mala exempla in eos redundare, qui faciunt? Agite dis inmortalibus gratias, quod eum docetis esse crudelem, qui non potest discere.