Tu me, inquis, vitare turbam iubes, secedere et conscientia esse contentum? Ubi illa praecepta vestra, quae imperant in actu mori? Quod ego tibi videor interim suadere, in hoc me recondidi et fores clusi, ut prodesse pluribus possem. Nullus mihi per otium dies exit. Partem noctium studiis vindico. Non vaco somno sed succumbo, et oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere detineo.