Rectum iter, quod sero cognovi et lassus errando, aliis monstro. Clamo: Vitate, quaecumque vulgo placent, quae casus adtribuit. Ad omne fortuitum bonum suspiciosi pavidique subsistite; et fera et piscis spe aliqua oblectante decipitur. Munera ista fortunae putatis? Insidiae sunt. Quisquis vestrum tutam agere vitam volet, quantum plurimum potest, ista viscata beneficia devitet, in quibus hoc quoque miserrimi fallimur; habere nos putamus, haeremus.