Potest fieri, ut me interroges, quare ab Epicuro tam multa bene dicta referam potius quam nostrorum. Quid est tamen, quare tu istas Epicuri voces putes esse, non publicas? Quam multi poetae dicunt, quae philosophis aut dicta sunt aut dicenda! Non adtingam tragicos nec togatas nostras. Habent enim hae quoque aliquid severitatis et sunt inter comoedias ac tragoedias mediae. Quantum disertissimorum versuum inter mimos iacet! Quam multa Publilii non excalceatis, sed coturnatis dicenda sunt!