Non agitur, inquis, nunc de hoc, an amicitia propter se ipsam adpetenda sit. Immo vero nihil magis probandum est. Nam si propter se ipsam expetenda est, potest ad illam accedere qui se ipso contentus est. Quomodo ergo ad illam accedit? Quomodo ad rem pulcherrimam, non lucro captus nec varietate fortunae perterritus. Detrahit amicitiae maiestatem suam, qui illam parat ad bonos casus.