Ecce vir fortis ac strenuus! Ipsam hostis sui victoriam vicit. Nihil, inquit, perdidi; dubitare illum coegit, an vicisset. Omnia mea mecum sunt hoc ipsum est nihil bonum putare, quod eripi possit. Miramur animalia quaedam, quae per medios ignes sine noxa corporum transeant; quanto hic mirabilior vir, qui per ferrum et ruinas et ignes inlaesus et indemnis evasit! Vides, quanto facilius sit totam gentem quam unum virum vincere? Haec vox illi communis est cum Stoico. Aeque et hic intacta bona per concrematas urbes fert. Se enim ipso contentus est. Hoc felicitatem suam fine designat.