Amavit de principibus Augustum, Vespasianum, Titum, Traianum, Pium, Marcum, reliquos faeneos vel venenatos vocans; maxime tamen in historiis Marium et Camillum et Quinctium et Marcium Coriolanum dilexit, interrogatus autem quid de Scipionibus sentiret, dixisse fertur felices illos fuisse magis quam fortes; idque probare domesticam vitam et iuventutem, quae in utroque minus speciosa domi fuisset, apud omnes constat quod, si rerum potitus fuisset, omnia correcturus fuerit, quae Severus vel non potuit emendare vel noluit, et quidem sine crudelitate, immo etiam cum lenitate, sed militari, non remissa et inepta atque ridicula. Domus eius hodie Romae visitur in Campo Iovis, quae appellatur Pescenniana. Thebaeorum acceperat. exstat etiam epigramma Graecum, quod Latine hanc habet sententiam: Terror Aegyptiaci Niger astat militis ingens, Thebaidos socius, aurea saecla volens. hunc reges, hunc gentes amant, hunc aurea Roma, hic Antoninis carus et quos quidem versus Severus eradi noluit, cum hoc ei et praefecti suggererent et officiorum magistri, addens: Si talis fuit, sciant omnes qualem vicerimus; si talis non fuit, putent omnes nos talem vicisse; immo sic sit, quia fuit talis.