Contio denique omnis militaris fuit, cuius hoc exemplum est: Conmilitones, rem vobis notam proferimus. Afri fidem fregerunt, nam quando tenuerunt? Gordianus senex debilis et morti vicinus sumpsit imperium. sanctissimi autem patres conscripti illi, qui et Romulum et Caesarem occiderunt, me hostem iudicaverunt, cum pro his pugnarem et ipsis vincerem, nec solum me sed etiam vos et omnes qui mecum ergo si viri estis, si vires habetis, eamus contra senatum et Afros, quorum omnium bona vos habebitis. dato igitur stipendio, et quidem ingenti, Romam versus cum exercitu proficisci coepit.