Et in prima quidem pueritia fuit pastor, iuvenum etiam procer, et incursionibus vindicaret, prima stipendia equestria huic fuere, erat enim magnitudine corporis conspicuus, virtute inter omnes milites clarus, forma virili decorus, ferus moribus, asper, superbus, contemptor, saepe tamen iustus. Innotescendi sub Severo imperatore prima haec fuit causa: natali Getae, filii minoris, Severus militares dabat ludos propositis praemiis argenteis, id est armillis, torquibus et balteolis. hic adulescens et semibarbarus et vix adhuc Latinae linguae, prope Thracica imperatorem publice petiit, ut sibi daret licentiam contendendi cum iis qui iam non mediocri loco militarent. magnitudinem corporis Severus mi- ratus primum eum cum lixis composuit, sed fortissimis quibusque, ne tunc Maximinus sedecim lixas uno sudore devicit sedecim acceptis praemiis minusculis non militaribus