Haec ubi Romam nuntiata sunt senatus, Maximini et naturalem et iam necessariam crudelitatem timens mortuis duobus Gordianis, Maximum ex praefecto urbi et qui plurimas dignitates praecipue gessisset, ignobilem genere sed virtutibus clarum, et Balbinum, quibus a populo Augustis appellatis per milites et eundem populum etiam parvulus nepos Gordiani Caesar est dictus, tribus igitur imperatoribus contra Maximinum fulta res publica est. horum tamen Maximus vita severior, prudentia gravior, virtute constantior. denique ipsi contra Maximinum et senatus et Balbinus bellum crediderunt, profecto igitur ad bellum Maximo contra Maximinum Balbinus Romae bellis intestinis et domesticis seditionibus urguebatur occisis praecipue1 per populum Gallicano et Maecenate. qui quidem populus a praetorianis laniatus est, cum Balbinus resistere seditionibus non satis posset, denique magna pars urbis incensa est. Et recreatus quidem imperator fuerat Maximinus audita morte Gordiani atque eius filii Capeliani victoria, verum ubi aliud senatus consultum accepit, quo Maximus et Balbinus et Gordianus imperatores appellati sunt, intellexit senatus odia esse perpetua et se vere hostem omnium iudicio haberi.