De1 huius genere superius dictum est, ipse autem pulchritudinis fuit tantae, ut passim amatus sit a procacioribus feminis, nonnullae etiam optaverunt de eo concipere, proceritatis videbatur posse illius esse, ut ad paternam staturam pervenire t, si quidem anno vicensimo et primo periit, in ipso flore iuventutis, ut aliqui autem dicunt octavo decimo, litteris et Graecis et Latinis imbutus ad primam disciplinam. nam usus est magistro Graeco litteratore Fabillo, cuius epigrammata Graeca multa et exstant, maxime in imaginibus ipsius pueri, qui versus Graecos fecit ex illis Latinis Vergilii, cum ipsum puerum describeret: Qualis ubi Oceani perfusus lucifer unda extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit, talis erat iuvenis patrio sub nomine clarus. grammatico Latino usus est Philemone, iuris perito Modestino, oratore Titiano, filio Titiani senioris, qui provinciarum libros pulcherrimos scripsit et qui dictus est simia temporis sui, quod cuncta esset imitatus, habuit et Graecum rhetorem Eugamium sui temporis clarum. Desponsa illi erat Iunia Fadilla, proneptis Antonini; quam postea accepit Toxotius, eiusdem familiae senator, qui periit post praeturam, cuius etiam poemata exstant, manserunt autem apud eam arrae regiae, quae tales (ut Iunius Cordus loquitur, qui harum rerum persecutor estx) fuisse dicuntur: monolinum de albis novem, reticulum cum