Scribit Aelius Sabinus, quod praetermittendum non fuit, tantam pulchritudinem oris fuisse in filio, ut etiam caput eius mortui iam nigrum, iam sordens, iam maceratum, diffluente tabo, vel umbra pulchri oris videretur, denique cum ingens gaudium esset, quod caput Maximini videretur, prope par maeror erat, quod et filii pariter portaretur, addidit Dexippus tantum odium fuisse Maximini, ut interfectis Gordianis viginti viros senatus creaverit, quos opponeret Maximino. in quibus fuerunt Balbinus et Maximus, quos contra eum principes fecerunt, idem addidit in conspectu Maximini iam deserti a militibus et prae- tectum praetorio ipsius et filium eius occisum, nec desunt historici qui dicant ipsum Maximinum, ubi desertus est et ubi filium interemptum ante oculos suos vidit, manu sua se interfecisse, ne quid ei muliebre contingeret.