Tunc omen quod sibi Iulianus, cum imperium acciperet, fecerat omnibus venit in mentem, nam cum consul designatus de eo sententiam dicens ita pro- nuntiasset: Didium Iulianum imperatorem appellandum esse censeo, Iulianus suggessit Adde et Severum, quod cognomentum avi Iulianus adsciverat. sunt tamen qui dicant nullum fuisse Iuliani consilium de obtruncando senatu, cum tanta in eum senatus consuluisset. Post senatus consultum statim Didius Iulianus unum ex praefectis, Tullium Crispinum, misit, ipse autem tertium fecit praefectum Veturium Macrinum, ad quem Severus litteras miserat, ut esset praefectus. sed pacem simulatam esse mandatamque locutus est et Severus suspicatus, denique hostem se Iuliano Severus esse maluit quam participem consensu militum. Severus autem statim et ad plurimos Romam scripsit et occulto misit edicta, quae proposita sunt. fuit praeterea in Iuliano haec amentia, ut per magos pleraque faceret, quibus putaret populi deleniri vel militum arma compesci. nam et quasdam non convenientes Romanis sacris hostias immolaverunt et carmina profana incantaverunt, et ea quae ad speculum dicunt Iulianus fecit, tuncque puer vidisse dicitur et adventum Severi et Iuliani decessionem.