Uno eodemque prope tempore post Pertinacem, qui auctore Albino interemptus est, Iulianus a senatu Romae, Septimius Severus ab exercitu in Illyrico, Pescennius Niger in Oriente, Clodius Albinus in Gallia imperatores appellati, et Clodium quidem Herodianus dicit Severi Fuit autem Clodius Albinus familia nobili, Hadrumetinus tamen ex Africa, quare sortem illam, qua se trahebat, nolens intellegi Pessimus Albus, quod eodem versu continebatur quo et Severi laus et adprobatio Nigri Pescennii. sed priusquam vel de vita eius vel de morte dissero, etiam hoc dicendum est quod eum nobilem fecit.