Fuit statura procerus, capillo renodi et crispo, fronte lata et vini, frequenter abstinens, armorum sciens prorsus, ut non male sui temporis Catilina diceretur. Non ab re esse credimus causas ostendere quibus amorem senatus Clodius Albinus meruerit. cum Britannicos exercitus regeret iussu Commodi atque illum interemptum adhuc falso comperisset, cum sibi ab ipso Commodo Caesareanum nomen esset delatum, processit ad milites et hac contione usus est: Si senatus populi Romani suum illud vetus haberet imperium, nec in unius potestate res tanta consisteret, non ad Vitellios neque ad Nerones neque ad Domitianos publica fata venissent, in imperio consulari nostrae illae gentes Ceioniorum Albinorum Postumiorum, de quibus patres vestri, qui et ipsi ab avis suis audierant, multa didicerunt. exercitui fortuna rei publicae tunc dixisset. timuisset senatum? et usque ad Neronem quidem senatus auctoritas valuit, qui sordidum et impurum principem damnare non timuit, cum sententiae in eum dictae sint, qui vitae necisque potestatem atque imperium tunc tenebat. di faxint ut ne alii quidem velint, senatus imperet, provincias dividat, senatus nos consules faciat, et quid