Velenus rex Cadusiorum sic scripsit: Remissa mihi auxilia integra et incolumia gratanter accepi. at captum Valerianum principem principum non satis gratulor, magis gratuler, si redderetur. Romani enim graviores tunc sunt, quando vincuntur. age igitur ut prudentem decet, nec fortuna te inflammet, quae multos decepit. Valerianus et filium imperatorem habet et nepotem Caesarem, et quid ad omnem orbem illum Romanum, qui contra te totus insurget? redde igitur Valerianum et fac cum Romanis pacem, nobis etiam ob gentes Ponti eas profuturam.