Valerianus iunior, alia quam Gallienus matre genitus, forma conspicuus, verecundia probabilis, eruditione pro aetate clarus, moribus periucundus atque a fratris dissolutione seiunctus, a patre absente Caesar est appellatus, a fratre, ut Caelestinus dicit, Augustus, nihil habet praedicabile in vita, nisi quod est nobiliter natus, educatus optime et miserabiliter interemptus. Et quoniam scio errare plerosque, qui Valeriani imperatoris titulum in sepulchro legentes illius Valeriani redditum putant corpus, qui a Persis est captus, ne ullus error obrepat, mittendum in litteras censui hunc Valerianum circa Mediolanum sepultum addito titulo Claudii iussu: Valerianus imperator. Non puto plus aliquid vel de maiore Valeriano vel de iuniore requirendum. et quoniam vereor ne modum voluminis transeam, si Gallienum, Valeriani filium, de quo iam multus et fortasse nimius nobis fuit sermo in illius vita, vel Saloninum filium etiam Gallieni, qui et Saloninus et Gallienus est dictus in historia sui temporis, huic libro adiunctos edam, nunc ad aliud volumen transeamus, ut iubetur. semper enim nos vobis dedimus et famae, cui negare nihil possumus.