Compositis in Britannia rebus transgressus in Galliam Alexandrina seditione turbatus, quae nata est ob Apidem, qui, cum repertus esset post multos annos, turbas inter populos creavit, apud quem deberet locari, omnibus studiose certantibus, per idem tempus in honorem Plotinae basilicam apud Nemausum opere mirabili exstruxit. post haec Hispanias petiit et Tarracone hiemavit, ubi sumptu suo aedem Augusti restituit. omnibus Hispanis Tarraconem in conventum vocatis dilectumque ioculariter, ut verba ipsa ponit Marius Maximus, retractantibus Italicis, vehementissime ceteris prudenter et Per ea tempora et alias frequenter in plurimis locis, in quibus barbari non fluminibus sed limitibus dividuntur, stipitibus magnis in modum muralis saepis funditus iactis atque conexis barbaros separavit. Germanis regem constituit, motus Maurorum compressit et a senatu supplicationes emeruit. bellum Parthorum per idem tempus in motu tantum fuit, idque Hadriani conloquio repressum est.