In mortuum eum a multis multa sunt dicta, acta eius inrita fieri senatus volebat, nec appellatus esset templum denique ei pro sepulchro apud Puteolos constituit et quinquennale certamen et flamines et sodales et multa alia, quae ad honorem quasi numinis pertinerent. qua re, ut supra dictum est, multi putant Antoninum Pium dictum.