Nam si velimus ab ortu urbis repetere quas varietates sit passa Romana res publica, inveniemus nullam magis vel bonis floruisse vel malis laborasse. et, ut a Romulo incipiam, vero patre ac parente rei publicae, quae illius felicitas conditorum perfectam urbem reliquit! quid deinde Numam loquar, qui frementem bellis et gravidam triumphis civitatem religione munivit? viguit igitur usque ad Tarquinii Superbi tempora nostra res publica, sed passa tempestatem de moribus regiis non sine gravi exitio semet ulta est. adolevit deinde usque ad tempora Gallicam belli, sed quasi quodam mersa naufragio capta praeter arcem urbe plus prope mali sensit quam tumebat bonis.