Interest epistulas nosse de Aureliano scriptas et ipsam adrogationem. epistula Valeriani ad Aurelianum: Si esset alius, Aureliane iucundissime, qui Llpii Criniti vicem posset implere, tecum de eius virtute ac sedulitate conferrem. nunc tuâ—cum alium non Nicopolis, ne nobis aegritudo Criniti obsit. fac quicquid potes, multa non dico. in tua erit potestate militiae magisterium. habes sagittarios Ituraeos trecentos, Armenios sescentos, Arabas centum quin- quaginta, Saracenos ducentos, Mesopotamenos auxiliares quadringentos; habes legionem tertiam Felicem et equites cataphractarios octingentos. tecum erit Hariomundus, Haldagates, Hildomundus, Charioviscus. commeatus a praefectis necessarius in omnibus castris est constitutus, tuum est pro virtutibus tuis atque sollertia illic hiemalia et aestiva disponere ubi tibi nihil deerit, quaerere praeterea ubi carrago sit hostium, et vere scire quanti qualesque sint, ut non in vanum in quibus res bellica constituta est. ego de te tantum deo favente spero quantum de Traiano, si viveret, posset sperare res publica, neque enim minor est, in cuius locum vicemque sperare te convenit sumptu publico. levanda est enim paupertas eorum hominum, qui diu in re publica viventes pauperes sunt, et nullorum magis. his quoque litteris indicatur quantus fuerit Aurelianus; et re vera,