Cum consedisset Valerianus Augustus in thermis apud Byzantium, praesente exercitu, prae- sente etiam officio Palatino, adsidentibus Nummio Aegyptum destinato et Iulio Tryphone orientalis limitis duce et Maecio Brundisino praefecto annonae orientis et Ulpio Crinito duce Illyriciani limitis et Thracici et Fulvio Boio duce Raetici limitis, Valerianus Augustus dixit: Gratias tibi agit, Aureliane, res publica, quod eam a Gothorum potestate liberasti, abundamus per te praeda, abundamus gloria et iis omnibus quibus Romana felicitas crescit, cape igitur tibi pro rebus gestis tuis coronas murales quattuor, coronas vallares quinque, coronas navales duas, coronas civicas duas, hastas puras decem, vexilla bicolora quattuor, tunicas russas ducales quattuor, pallia proconsularia duo, togam praetextam, tunicam palmatam, togam pictam, subarmalem profundum, sellam eburatam. nam te consulem hodie designo, scripturus ad senatum, ut tibi deputet scipionem, deputet etiam fasces; haec enim imperator non solet dare, sed a senatu, quando fit consul, accipere.