Equites sane omnes ante imperium sub Claudio Aurelianus gubernavit. cum offensam magistri eorum incurrissent, quod temere Claudio non iubente pugnassent. Item Aurelianus contra Suebos et Sarmatas iisdem temporibus vehementissime dimicavit ac florentissimam victoriam rettulit, accepta est sane clades sub Aureliano a Marcomannis per errorem, nam dum iis a fronte non curat occurrere subito erumpentibus, dumque illos a dorso persequi parat, omnia circa Mediolanum graviter evastata sunt. postea tamen ipsi quoque Marcomanni superati sunt. In illo autem timore, quo Marcomanni cuncta vastabant, ingentes Romae seditiones motae sunt paven- tibus cunctis, ne eadem quae sub Gallieno fuerant provenirent. quare etiam Libri Sibyllini noti beneficiis publicis inspecti sunt, inventumque ut in certis locis sacrificia fierent, quae barbari transire non possent. facta denique sunt ea quae praecepta fuerant in diverso caerimoniarum genere, atque ita barbari restiterunt, quos omnes Aurelianus carptim vagantes occidit. Libet ipsius senatus consulti formam exponere, quo libros inspici clarissimi ordinis iussit auctoritas: