Capta autem civitas est miro modo. nam cum Heraclammon locum ostendisset aggeris naturali specie tumentem, qua posset Aurelianus cultus ascendere, ille conscendit atque elata purpurea chlamyde intus civibus foris militibus se ostendit, et ita civitas capta est, quasi totus in muris Aureliani fuisset exercitus. Taceri non debet res quae ad famam venerabilis viri pertinet. fertur enim Aurelianum de Tyanae civitatis eversione vere dixisse, vere cogitasse; verum Apollonium Tyanaeum, celeberrimae famae auctoritatisque sapientem, veterem philosophum, amicum verum subito adstitisse, atque haec Latine, ut homo Pannonius intellegeret, verba dixisse: Aureliane, si vis vincere, nihil est quod de civium meorum nece cogites. Aureliane, si vis imperare, a cruore innocentium abstine. Aureliane, clementer te age, si vis vivere. norat vultum philosophi venerabilis Aurelianus atque in multis eius imaginem viderat templis, denique statim adtonitus et imaginem et statuas et templum eidem promisit atque in meliorem rediit mentem. haec ego et a gravibus viris comperi et magis credidi, quid enim illo viro sanctius, venerabilius, antiquius diviniusque inter homines fuit? ille mortuis reddidit vitam, ille multa ultra homines et fecit et dixit, quae qui velit nosse, Graecos legat libros qui de eius vita conscripti sunt. ipse autem, si vita suppetit, atque ipsius viri favori usque placuerit,