Post haec Palmyram iter flexit, ut ea oppugnata laborum terminus fieret. sed in itinere a latronibus Syris male accepto frequenter exercitu multa perpessus est et in obsidione usque ad ictum sagittae periclitatus est. Epistula ipsius exstat ad Mucaporem missa, in qua de huius belli difficultate ultra pudorem imperialem fatetur: Romani me modo dicunt bellum contra feminam gerere, quasi sola mecum Zenobia et suis viribus pugnet, atque hostium quantum si vir a me oppugnandus esset, illa deteriore. dici non potest quantum hic sagittarum est, qui belli apparatus, quantum telorum, quantum lapidum; nulla pars muri est quae non binis et ternis ballistis occupata sit; ignes etiam tormentis iaciuntur. quid plura? timet quasi femina, pugnat quasi poenam timens, sed credo adiuturos Romanam rem publicam vere Denique fatigatus ac pro malis fessus litteras ad Zenobiam misit deditionem illius petens, vitam pro- mittens, quarum exemplum indidi: Aurelianus imperator Romani orbis et receptor orientis Zenobiae ceterisque quos societas tenet bellica. sponte facere debuistis id quod meis litteris nunc habetur, deditionem enim praecipio impunitate vitae proposita, ita ut illic, Zenobia, cum tuis agas vitam ubi te ex senatus amplissimi sententia conlocavero. gemmas, aurum, argentum, sericum, equos, camelos in Romanum aerarium conferatis. Palmyrenis ius suum servabitur.