Ac ne multa et frivola prooemiis odiosus intexam, divus Aurelianus ortus, ut plures loquuntur, Sirmii familia obscuriore, ut nonnulli, Dacia Ripensi. ego autem legisse me memini auctorem qui eum Moesia genitum praedicaret. et evenit quidem ut de eorum virorum genitali solo nesciatur qui humiliore loco et ipsi plerumque solum genitale contingunt, ut dent posteritati de locorum splendore fulgorem, nec tamen magnorum principum in rebus est ubi quisque sit genitus, sed qualis in re publica fuerit, an Platonem magis commendat quod Atheniensis fuerit quam quod unicum sapientiae munus inluxerit? aut eo minores invenientur Aristoteles Stagirites Eleatesque Zenon aut Anacharsis Scytha quod in minimis nati sint viculis, cum illos ad caelum omnis philosophiae virtus extulerit?