Securior denique iterum in Europam rediit atque illic omnes qui vagabantur hostes nota illa sua virtute contudit, interim res per Thracias Europamque omnem Aureliano ingentes agente Firmus quidam exstitit, qui sibi Aegyptum sine insignibus imperii, quasi ut esset civitas libera, vindicavit. ad quem continuo Aurelianus revertit, nec illic defuit felicitas solita, nam Aegyptum statim recepit atque, ut erat ferox animi, cogitationem ultus, vehementer irascens, quod adhuc Tetricus Gallias obtineret, occidentem petiit atque ipso Tetrico exercitum suum prodente, quod eius scelera ferre non posset, deditas sibi legiones terrarum victor