principes civitatis et Aegyptii ob rebellionem, ductae sunt et decem mulieres, quas virili habitu pugnantes inter Gothos ceperat, cum multae essent interemptae, quas de Amazonum genere titulus indicabatâ—praelati sunt tituli gentium nomina continentes, inter haec fuit Tetricus chlamyde coccea, tunica galbina, bracis Gallicis ornatus, adiuncto sibi filio, quem imperatorem in Gallia nuncupaverat. incedebat etiam Zenobia, ornata gemmis, catenis aureis, quas alii sustentabant, prae ferebantur coronae omnium civitatum aureae titulis eminentibus proditae. iam populus ipse Romanus, iam vexilla collegiorum atque castrorum et cataphractarii milites et opes regiae et omnis exercitus et senatus (etsi aliquantulo tristior, quod senatores triumphari videbant) multum pompae addiderant. denique vix nona hora in Capitolium pervenit, sero autem ad Palatium, sequentibus diebus datae sunt populo voluptates ludorum scaenicorum, ludorum circensium, venationum, gladiatorum, naumachiae.