Non iniucundum est ipsas inserere litteras quas a senatum exercitus misit: Felices ac fortes exercitus senatui populoque Romano. Aurelianus imperator noster per fraudem unius hominis et per errorem bonorum ac malorum interemptus est. hunc inter deos referte, sancti domini patres conscripti, et de vobis aliquem, sed dignum vestro iudicio, principem mittite, nos enim de iis qui vel errarunt vel Rescriptum ex senatus consulto. cum die III nonarum Februariarum senatus amplissimus in Curiam Pompilianam convenisset, Aurelius Gordianus consul dixit: Referimus ad vos, patres conscripti, litteras exercitus felicissimi. quibus recitatis Aurelius Tacitus, primae sententiae senator, ita locutus est (hic autem est qui post Aurelianum sententia omnium imperator est appellatus): Recte atque ordine consuluissent di immortales, patres conscripti, si boni principes ferro inviolabiles exstitissent, ut longiorem ducerent vitam, neque contra eos aliqua esset potestas iis qui neces infandas tristissima mente concipiunt. viveret enim princeps Aurelianus, quo neque fortior fuit quisquam. respirare certe post infelicitatem Valeriani, post Gallieni mala imperante Claudio coeperat nostra res publica, at eadem reddita fuerat Aureliano toto penitus orbe vincente. ille nobis Gallias dedit, ille Italiam liberavit, ille Thraciae. ille, pro pudor! orientem femineo pressum iugo in nostra iura restituit, ille Persas, insultantes adhuc Valeriani nece, fudit, fugavit, oppressit, illum Saraceni, Blemmyes, Axomitae, Bactriani, Seres, Hiberi, Albani, Armenii, populi etiam Indorum veluti praesentem paene venerati sunt deum. illius donis, quae a barbaris gentibus meruit, refertum est Capitolium, quindecim milia librarum auri ex eius liberalitate unum tenet templum, omnia in urbe fana eius micant donis, quare, patres conscripti, vel deos ipsos iure convenio, qui talem principem interire passi sunt, nisi forte secum eum esse maluerunt. decerno igitur divinos honores idque vos omnes aestimo esse facturos, nam de imperatore deligendo ad eundem exercitum censeo esse referendum, etenim in tali genere sententiae nisi fiat quod dicitur, et electi periculum erit et eligentis invidia. probata sententia est Taciti, attamen cum iterum atque iterum mitteretur, ex senatus consulto, quod in Taciti vita dicemus, Tacitus factus est imperator.