in latere uno "ave " et 1 in alio coronam, multa superflua in eodem legisse me fuerunt et postea multa omina iam militanti futuri, ut res monstravit, imperii, nam ingrediente eo Antiochiam in vehiculo, quod prae vulnere tunc equo sedere non posset, ita pallium purpureum, quod in honore eius pansum fuerat, decidit, ut umeros eius tegeret, et cum in equum transire vellet, quia invidiosum tunc erat vehiculis in civitate uti, equus est ei imperatoris adplicitus, cui per festinationem insedit, sed ubi comperit, semet ad suum transtulit, data est ei praeterea, cum legatus ad Persas isset, patera, qualis solet imperatori dari a rege Persarum, in qua insculptus erat Sol eo habitu quo colebatur ab eo templo in quo mater eius 1"aue" et in alio Hohl; auetrinalio P1; "aue imperator" Peter 2. 2 me ins. by Lessing, v. Winterfeld, Hohl; om. in P and by Peter. fuerat sacerdos, donatus eidem etiam elephantus praecipuus, quem ille imperatori obtulit, solusque omnium privatus Aurelianus elephanti dominus fuit.