medicum ad se, cum aegrotaret, numquam vocavit, sed ipse se inedia praecipue curabat, uxori et filiae annuum sigillaricium quasi privatus instituit, servis suis vestes easdem imperator quas et privatus dedit praeter duos senes, quibus quasi libertis plurimum detulit, Antistium et Gillonem; qui senatus sententia manu missi sunt. erat quidem rarus in voluptatibus, sed miro modo mimis delectabatur, vehementissime autem delectatus est phagone, qui usque eo multum comedit ut uno die ante mensam eius aprum integrum, centum panes, vervecem et porcellum comederet, biberet autem infundibulo adposito plus orea. Habuit tempus praeter seditiones quasdam domesticas fortunatissimum. populus eum Romanus amavit, senatus et timuit.