tacenda esse non credidi, idem apud Mogontiacum tribunus legionis sextae Gallicanae Francos inruentes, cum vagarentur per totam Galliam, sic adflixit ut trecentos ex his captos septingentis interemptis sub corona vendiderit. unde iterum de eo facta est cantilena; Mille Sarmatas, mille Francos semel et semel occidimus, mille Persas quaerimus. Hic autem, ut supra diximus, solus denique omnium militem, qui adulterium cum hospitis uxore commiserat, ita punivit ut duarum arborum capita inflecteret, ad pedes militis deligaret easdemque subito dimitteret, ut scissus ille utrimque penderet. quae res ingentem timorem omnibus fecit. Huius epistula militaris est ad vicarium suum data huius modi: Si vis tribunus esse, immo si vis vivere, manus militum contine, nemo pullum alienum rapiat, ovem nemo contingat, uvam nullus auferat, segetem nemo deferat, oleum, salem, lignum nemo exigat, annona sua contentus sit. de praeda hostis, non de lacrimis provincialium victum non in popina habeat, torquem, brachialem, anulum adponat. equum et sagmarium suum defricet, capitum animalis non vendat, mulum centuriatum communiter curent. alter alteri quasi miles,