Eiusdem Valeriani alia est epistula, quae laudes illius continet, quam ego ex scriniis praefecturae urbanae protuli. nam illi Romam venienti salaria sui ordinis sunt decreta, exemplum epistulae: Valerianus Augustus Ceionio Albino praefecto urbi. vellemus quidem singulis quibusque devotissimis rei publicae viris multo maiora deferre compendia quam eorum dignitas postulat, maxime ubi honorem vita commendatâ—debet enim quid praeter dignitatem pretium esse meritorum, â—sed facit rigor publicus ut accipere de provinciarum inlationibus ultra ordinis sui gradum nemo plus possit. Aurelianum, fortissimum virum, ad inspicienda et ordinanda castra omnia destinavimus, cui tantum a nobis atque ab omni re publica communi totius exercitus confessione debetur, ut digna illo vix aliqua vel nimis magna sint munera, quid enim in illo non clarum? quid non Corvinis et Scipionibus conferendum? ille liberator Illyrici, ille Galliarum restitutor, ille dux magni totius exempli, et tamen nihil praeter ea possum addere tanto viro ad muneris gratiam; non tua, mi parens carissime, supra dicto viro adiciet, herbarum