Sed milites pestem illam imperatoris velari nomine pati nequierunt ac primum inter sese deinde per coronas iecere sermones, in Alexandrum omnes inclinantes, qui iam Caesar erat a senatu eo tempore quo Macrinus interemptus est appellatus, consobrinus Zoticus sub eo tantum valuit ut ab omnibus officiorum principibus sic haberetur quasi domini maritus. erat praeterea idem Zoticus qui hoc familiaritatis genere abutens omnia Heliogabali dicta et facta venderet fumis, quam maxime divitias enormes parans, de te hoc locutus sum, de te hoc audivi, de te hoc futurum est. ut sunt homines huiusmodi, qui, si admissi fuerint ad nimiam familiaritatem principum, famam non solum malorum sed et bonorum principum vendunt et qui stultitia vel innocentia imperatorum, qui hoc non perspiciunt, infami rumigeratione pascuntur, nupsit et coit, ita ut Concide Magire, et eo quidem tempore quo Zoticus aegrotabat, quaerebat deinde a philosophis et gravissimis viris, an et ipsi in adulescentia perpessi essent quae ipse pateretur, et pudentissime; neque enim umquam verbis pepercit infamibus, cum et digitis impudicitiam ostentaret, nec ullus in conventu et audiente populo esset pudor.