Nec distulit caedem consobrini, sed timens ne senatus ad alium quem decedere, omnesque quibus aut vehicula aut servi deerant subito proficisci iussi sunt, cum alii per baiulos, alii per fortuita animalia et mercede conducta veherentur. Sabinum consularem virum, ad quem libros Ulpianus scripsit, quod in urbe remansisset, vocato centurione mollioribus verbis iussit occidi, sed centurio aure surdiori imperari sibi credidit ut urbe pelleretur, itaque fecit, sic vitium centurionis Sabino saluti fuit. removit et Ulpianum iuris consultum ut bonum virum et Silvinum rhetorem, quem magistrum Caesaris fecerat, et Silvinus quidem occisus est, Ulpianus vero reservatus. Sed milites et maxime praetorianus, vel scientes quae mala in Heliogabalum pararentur, genere mortis,