Haec sunt de Heliogabalo, cuius vitam me invitum et retractantem ex Graecis Latinisque collectam scribere ac tibi offerre voluisti, cum iam aliorum ante tulerimus. scribere autem ordiar qui post sequentur, quorum Alexander optimus et cum cura dicendus est, annorum tredecim princeps, semestres alii et vix annui et bimi, Aurelianus praecipuus et horum omnium decus auctor tui generis Claudius, de quo vereor ad Clementiam tuam scribens vera dicere, ne malivolis adulator videar esse, sed absolvar contra livorem improborum, cum et apud alios clarum esse perspexerim. his iungendi sunt Diocletianus, aurei parens saeculi, et Maximianus, ut vulgo dicitur, ferrei, ceterique ad Pietatem tuam. te vero, Auguste venerabilis, multis paginis iisdemque disertioribus illi prosequentium quibus id felicior natura detulerit, his addendi sunt Licinius ut nihil de