Occidendi Getae multa prodigia exstiterunt, ut in vita eius exponemus. nam quamvis prior ille e vita excesserit, nos tamen ordinem secuti sumus, ut qui et prior natus est et qui prior imperare coeperat, prior scriberetur. Eo sane tempore quo ab exercitu appellatus est Augustus vivo patre, quod ille pedibus aeger gubernare non posse videretur imperium, contunsis animis militum et tribunorum Severus dicitur animo volutasse, ut et hunc occideret, nisi repugnassent eius, graves Hic tamen omnium durissimus et, ut uno complectamur verbo, parricida et incestus, patris, matris, fratris inimicus, a Macrino, qui eum occiderat, timore militum et maxime praetorianorum inter deos relatus est. habet templum, habet Salios, habet sodales Antoninianos, qui Faustinae templum et divale nomen eripuit, certe templum quod ei sub Tauri radicibus fundaverat maritus, in quo postea filius huius Heliogabalus Antoninus sibi vel Iovi Syrio vel Soli—incertum id est—templum fecit.