Scio de Papiniani nece multos ita in litteras rettulisse, ut caedis non adsciverint causam, aliis alia referentibus; sed ego malui varietatem opinionum edere quam de tanti viri caede reticere. Papinianum amicissimum fuisse imperatori Severo eumque cum Severo professum sub Scaevola et Severo in advocatione fisci successisse, secundam uxorem, memoriae traditur; et huic praecipue utrumque filium a Severo commendatum atque ob hoc concordiae fratrum Antoninorum favisse3; egisse quin etiam ne occideretur, cum iam de insidiis eius Bassianus quereretur; atque ideo una cum iis qui fautores fuerant Getae a militibus, non solum permittente verum etiam suadente Antonino, occisum. multi dicunt Bassianum occiso fratre illi mandasse, ut et in senatu pro se et apud populum facinus dilueret, illum autem respondisse non tam facile parricidium excusari posse quam fieri, est etiam haec fabella, quod dictare noluerit orationem qua invehendum erat in fratrem ut causa eius melior fieret qui occiderat; illum autem negantem respondisse illud aliud accusare innocentem occisum, sed hoc omnino non convenit; nam neque praefectus poterat dictare orationem, et constat eum quasi fautorem Getae occisum, et fertur quidem Papinianus, cum raptus a militibus ad Palatium traheretur occidendus, praedivinasse, dicens eum praefecturam vindicaret, quod factum est; nam Macrinus Antoninum