dicuntur, imperium et omnia imperialia sic horruit, ut sibi semper ostenderet displicere, denique non alium se, quam fuerat, videri volebat, fuit in curia honorificentissimus, ita ut senatum faventem adoraret et quasi praefectus urbi cum omnibus sermonem participaret. voluit etiam imperium deponere atque ad privatam vitam redire, filios suos in Palatio nutriri noluit. nec multum tamen amatus est; si quidem omnes qui libere fabulas conferebant male Pertinacem loquebantur, christologum eum appellantes, qui bene loqueretur et male faceret, nam et cives sui, qui ad eum confluxerant iam imperatorem et nihil de eo meruerant, sic eum appellabant, munera quoque lucri libidine libenter accepit. Reliquit filium et filiam superstites et suo fecerat, circa uxoris pudicitiam minus curiosus fuit, cum palam citharoedum illa diligeret, ipse praeterea Cornificiam infamissime dicitur dilexisse. libertos aulicos vehementissime compressit, unde grande quoque odium contraxit.