in deos relatos est. sub Severo autem imperatore cum senatus ingens testimonium habuisset Pertinax, funus imaginarium ei et censorium ductum est, et ab ipso Severo funebri laudatione ornatus est. ipse autem Severus amore boni principis a senatu Pertinacis nomen accepit, filius Pertinacis patri flamen est factus. Marciani sodales, qui divi Marci sacra curabant, Helviani sunt dicti propter Helvium Pertinacem. circenses et imperii natalis additi, qui a Severo postea sublati sunt, et genitalicii, qui Natus autem kal. Augustis Vero et Ambibulo XXVI. imperavit mensibus II diebus XXV. congiarium dedit populo denarios centenos, praetorianis promisit duodena milia nummum sed dedit sena. quod exercitibus promissum est datum non est, quia mors eum praevenit, horruisse autem illum imperium epistula docet, quae vitae illius a Mario Maximo apposita est. quam ego inserere