Interfecto Didio Iuliano Severus Africa oriundus imperium obtinuit, cui civitas Lepti, pater Geta, maiores equites Romani ante civitatem omnibus datam; mater Fulvia Pia, patrui magni Fulvius Pius fuere, ipse natus est Erucio Claro bis et Severo consulibus, VI idus Apriles. in prima pueritia, priusquam Latinis Graecisque litteris imbueretur, quibus eruditissimus fuit, nullum alium inter pueros ludum nisi ad iudices exercuit, cum sederet ac iudicaret, octavo decimo anno publice declamavit. latum clavum a divo Marco petiit et accepit, favente sibi Septimio Severo adfini suo, bis iam consulari. Cum Romam venisset, hospitem nanctus qui Hadriani vitam imperatoriam eadem hora legeret, quod sibi omen futurae felicitatis arripuit, habuit et aliud omen imperii: cum rogatus ad cenam imperatoriam palliatus venisset, qui togatus venire debuerat, togam praesidiariam ipsius imperatoris accepit. eadem nocte somniavit lupae se uberibus ut Remum inhaerere vel Romulum, sedit et in sella imperatoria temere a ministro posita, ignarus quod non liceret, dormienti etiam in stabulo serpens caput cinxit et sine noxa expergefactis et adclamantibus familiaribus, abiit.