atque ita interfecit. Narcissum dein, Commodi strangulatorem, leonibus obiecit, multos praeterea obscuri loci homines interemit praeter eos quos vis proelii absumpsit. Post haec, cum se vellet commendare hominibus, vehicularium munus a privatis ad fiscum traduxit. Caesarem dein Bassianum Antoninum a senatu appellari fecit, decretis imperatoriis insignibus. rumore deinde belli Parthici excitus patri matri avo et uxori priori per se statuas conlocavit. Plautianum ex amicissimo cognita eius vita ita odio habuit, ut et hostem publicum appellaret et depositis statuis eius per orbem terrae gravi eum insigniret iniuria, iratus praecipue, quod inter propinquorum et adfinium Severi simulacra suam statuam ille posuisset. Palaestinis poenam remisit quam ob causam Nigri meruerant, postea iterum cum Plautiano in gratiam rediit et veluti ovans urbem ingressus Capitolium Getae minori filio togam virilem dedit, maiori Plautiani filiam uxorem iunxit, ii qui hostem publicum Plautianum dixerant deportati sunt. ita omnium rerum semper quasi naturali lege mutatio est. filios dein consules designavit. Getam fratrem extulit. profectus dehinc ad bellum Parthicum est, edito gladiatorio munere et congiario populo dato. multos inter haec causis vel veris vel simulatis occidit, damnabantur autem plerique, cur iocati essent, alii, cur tacuissent, alii, cur pleraque figurata dixissent, ut ecce imperator vere nominis sui, vere Pertinax, vere Severus.