rebus humanis sine posteritate discedere. et ut ordiamur a Romulo, hic nihil liberorum reliquit, nihil Numa Pompilius, quod utile posset esse rei publicae, quid Camillus? num sui similes liberos habuit? quid Scipio? quid Catones qui magni fuerunt? iam vero quid de Homero, Demosthene, Vergilio, Crispo, Terentio, melius fuerat liberos non habere? quid de Augusto, qui nec adoptivum bonum filium habuit, cum illi eligendi potestas fuisset ex omnibus? falsus est etiam ipse Traianus in suo municipe ac nepote deligendo. sed ut omittamus adoptivos, ne nobis Antonini Pius et Marcus, numina rei publicae, occurrant, veniamus ad genitos, quid Marco felicius fuisset, si Commodum non reliquisset heredem? quid Severo Septimio, si Bassianum nec genuisset? qui statim insimulatum fratrem insidiarum contra se cogitatarum parricidali etiam figmento interemit; qui novercam suam—et quid novercam? matrem quin immo, in cuius sinu Getam filium eius occiderat, uxorem duxit; qui Papinianum, iuris asylum et doctrinae legalis scientiam suam magno deesset et dignitas, denique, ut alia omittam, ex huius moribus factum puto, ut pius et dignus deorum altaribus duceretur. qui quidem divinam Sallustii orationem, qua Micipsa filios ad pacem hortatur, ingravatus morbo misisse filio dicitur maiori, idque frustra 4 et hominem tantum valitudine. vixit denique in odio populi diu Antoninus, nomenque illud sanctum diu minus amatum est, quamvis et vestimenta populo dederit, unde Caracallus est dictus, et thermas magnificentissimas fecerit, exstat sane Romae Severi porticus gesta eius exprimens a filio, quantum plurimi docent, structa.