Tribunatum plebis Marco imperatore decernente promeruit eumque severissime exsertissimeque egit. uxorem tunc Marciam duxit, de qua tacuit in historia vitae privatae, cui postea in imperio statuas conlocavit, praetor designatus a Marco est non in candida sed in competitorum grege anno aetatis XXXII. tunc ad Hispaniam missus somniavit primo sibi dici, ut templum Tarraconense Augusti, quod iam labebatur, edidit, legioni IIII Scythicae dein praepositus est circa Massiliam. post hoc Athenas petiit studiorum sacrorumque causa et operum ac vetustatum. ubi cum iniurias quasdam ab Atheniensibus pertulisset, inimicus his factus minuendo eorum privilegia iam imperator se ultus est. dein Lugdunensem provinciam legatus accepit, cum amissa uxore aliam vellet ducere, genituras sponsarum requirebat, ipse quoque matheseos peritissimus, et cum audisset esse in Syria quandam quae id geniturae haberet ut regi iungeretur, eandem uxorem petiit, Iuliam scilicet, et accepit interventu amicorum, ex qua statim pater factus