Et hactenus rem militarem privatus egit. dehinc a Germanicis legionibus, ubi auditum est Commodum occisum, Iulianum autem cum odio cunctorum imperare, multis hortantibus repugnans imperator est appellatus apud Carnuntum idibus Augustis, qui etiam sestertia, quot militibus dedit. dein firmatis quas post tergum relinquebat provinciis Romam iter in eius verba iurassent, excipiebatur enim ab omnibus quasi ultor Pertinacis. per idem tempus auctore Iuliano Septimius Severus a senatu hostis est appellatus, legatis ad exercitum senatus verbis missis, qui iuberent ut ab eo milites senatu praecipiente discederent, et Severus quidem cum audisset senatus consentientis auctoritate missos legatos, primo pertimuit, postea id egit corruptis legatis, ut apud exercitum pro se loquerentur transirentque in eius partes, his compertis Iulianus senatus consultum fieri fecit de participando imperio cum Severo, incertum vere id an dolo fecerit, cum iam ante misisset occiderent, ita ut ad Pescennium Nigrum interficiendum miserat, qui et ipse imperium contra eum susceperat auctoribus Syriacis exercitibus, verum Severus evitatis eorum manibus quos ad se interficiendum Iulianus miserat, missis ad praetorianos litteris signum vel deserendi vel occidendi Iuliani dedit statimque auditus est. nam et Iulianus occisus est in Palatio, et Severus Romam invitatus, ita, quod nulli umquam contigit, nutu tantum Severus victor est factus armatusque Romam contendit.