Ingressus deinde Romam armatus cum armatis militibus Capitolium ascendit, inde in ademerat supinis non erectis, tota deinde urbe milites in templis, in porticibus, in aedibus Palatinis, quasi in stabulis manserunt, fuitque ingressus Severi odiosus atque terribilis, cum milites inempta diriperent, vastationem urbi minantes, alia die armatis stipatus non solum militibus sed etiam amicis in senatum venit, in curia reddidit rationem suscepti imperii causatusque est, quod ad se occidendum Iulianus notos ducum caedibus misisset, fieri etiam senatus consultum coegit, ne liceret imperatori inconsulto senatu occidere senatorem, sed cum in senatu esset, milites per seditionem dena milia poposcerunt a senatu, exemplo eorum qui Augustum Octavianum Romam deduxerant tantumque acceperant, et cum eos voluisset comprimere Severus nec potuisset, tamen mitigatos addita liberalitate dimisit. funus deinde censorium Pertinacis imagini duxit eumque inter divos sacravit, addito flamine et sodalibus Helvianis, qui Marciani fuerant, se quoque Pertinacem vocari iussit, quamvis postea id nomen aboleri voluerit quasi