Et prima quidem illi cura imperatoris facti haec fuit, ut omnes qui Aurelianum occiderant interimeret, bonos malosve, cum iam ille vindicatus esset. et quoniam a Maeotide multi barbari eruperant, hos eosdem consilio atque virtute compressit. ipsi autem Maeotidae ita se gregabant, quasi accitu Aureliani ad bellum Persicum convenissent, auxilium daturi nostris si necessitas postularet. M. Tullius dicit magnificentius esse dicere, quemadmodum gesserit quam quemadmodum propter brevitatem temporum nihil magnum, interemptus est enim insidiis militaribus, ut alii dicunt, sexto mense, ut alii, morbo interiit, tamen constat factionibus eum oppressum mente atque animo defecisse, hic idem mensem Septembrem Tacitum appellari iussit, idcirco quod eo mense et natus et factus est imperator. Huic frater Florianus in imperio successit, de quo pauca ponenda sunt.