Ergo, quod rarum et difficile fuit, senatus populusque Romanus perpessus est ut imperatorem per sex menses, dum bonus quaeritur, res publica non haberet. quae illa concordia militum! quanta populo quies! quam gravis senatus auctoritas fuit! Dicenda est tamen causa tam felicium morarum et speciatim in monumentis publicis inserenda et mereri. interfecto fraude Aureliano, ut superiore libro scriptum est, calliditate servi nequissimi, errore militarium (ut apud quos quaelibet commenta plurimum valent, dum modo irati audiunt, plerumque temulenti, certe consiliorum prope semper expertes 4), reversis ad bonam mentem omnibus eisdemque ab exercitu graviter confutatis, coeptum est quaeri ecquis fieri deberet ex omnibus princeps, tunc odio praesentium exercitus, qui creare imperatorem raptim solebat, ad senatum litteras misit, de quibus priore libro iam dictum est, petens ut ex ordine suo principem legerent. verum senatus, sciens lectos a se principes militibus non placere, rem ad milites rettulit, dumque id saepius fit, sextus peractus est mensis.