Post haec cum Tacitus, qui erat primae sententiae consularis, sententiam incertum quam vellet dicere, Tacite Auguste, deus te servet, te deligimus, te principem facimus, tibi curam rei publicae orbisque mandamus, suscipe imperium ex senatus auctoritate, tui loci. tuae vitae, tuae mentis est quod mereris, princeps senatus recte Augustus creatur, primae sententiae vir recte im- perator creatur, ecquis melius quam gravis imperat? ecquis melius quam litteratus imperat? quod bonum faustum salutareque sit. diu privatus fuisti, scis quemadmodum debeas imperare, qui alios principes pertulisti. scis quemadmodum debeas imperare, qui de aliis principibus iudicasti. At ille: Miror, patres conscripti, vos in locum Aureliani, fortissimi imperatoris, senem velle principem facere, en membra, quae iaculari valeant, quae hastile torquere, quae clipeis intonare, quae ad exemplum docendi militis frequenter equitare. vix munia senatus implemus, vix sententias, ad quas nos locus artat, edicimus. videte diligentius quam aetatem de cubiculo atque umbra in pruinas aestusque mittatis. ac probaturos senem imperatorem milites creditis? videte ne et rei publicae non eum quem velitis principem detis, et mihi hoc solum obesse incipiat quod me unanimiter delegistis.