Post hoc stipendium et donativum ex more promisit et primam orationem ad senatum talem dedit: Ita mihi liceat, patres conscripti, sic in eadem oratione Aureliano statuam auream ponendam in Capitolio decrevit, item statuam argenteam in Curia, item in Templo Solis, item in Foro divi Traiani. sed aurea non est posita, dedicatae autem sunt solae argenteae, in eadem oratione cavit ut si quis argento publice privatimque aes miscuisset, si quis auro argentum, si quis aeri plumbum, capital esset cum bonorum proscriptione. in eadem oratione cavit ut servi in dominorum capita non interrogarentur, ne in causa maiestatis quidem, addidit ut Aurelianum omnes pictum haberent, divorum templum fieri iussit, in et Votis libamina ponerentur, in eadem oratione fratri suo Floriano consulatum petiit et non impetravit, idcirco quod iam senatus omnia nundinia suffectorum consulum clauserat, dicitur autem multum laetatus senatus libertate, quod ei negatus est consulatus, quem fratri petierat, fertur denique dixisse, Scit senatus quem principem fecerit.